Finem anni plerumque in atrio mansimus. Voluimus cum Calliope esse, ut non sola novae domo — et novo conlegae — adsuesceret. Re vera, quam celeriter familiaritas inter eos floruit ; septimo enim die caput in latere Euripidis posuit ut secum obdormirent. Is libenter personam felis veteris sapientisque induit, et ea magistrum suum aemulatur, quoniam omnia felinitatis secreta scit.
Die Christi natalis vespere ad patruelem Mellis Ludovicum invisimus. Ad viciniam Camden (quo feles amicae suae custodiebat) ambulare volueramus, sed pluvii causa taxi vecti sumus. Quam garrula raedaria, indica iunvenis. Sportulam munificam ei dedimus.
Constituimus diem Sanctissimam britannico more agere : novum Doctor Who in televisorio spectare. Et eis persuasi ut iudaeo more cenaremus, itaque cibum Sericum traditum est.