Aesthete, inquit, es tu talis. Certe, aio, quoniam numqum hoc negem. Sanguis per venas pulchripetens in artus omnes fuit et sensus omnes sententiam omnem colorat. Semper ad bella, ab enim deformibus vertor. Conatu omni, in re omni locoque, pulchritudinem peto deformitatem fugiens. Rebus pulchris circumdari volo: carminibus librisque, hominibus animisque, imaginibus locis sententiisque et pulchris et pulchrissimis.

Aesthete, inquit amica, es tu totis. Certe, iterum aio, quoniam veritas verborum cor meum ipsum transfixit. Vero, inquam, si ante annos centum viginiti vixissem, helianthum tulissem; immo, aesthetes floriferos derisissem. Atque collusione cachinnavit amica.

Nihilominus, dein inquit, sensus pulchritudinis tuus nullo modo se ad sensum vulgatum conformat. Tuus, responsi, quoque, amica cara. Nos ambo quoniam pulchritudinem in deformitate, in quo dicitur turpe foedum miserum vulgo, putamus esse petimusque. Omnia tamen quae sunt deformia bella non opinor; contra quoque quod bellum est mihi videtur bellum. Sensum utriusque exquisitum teneo. Sed et persaepe ex eis immane puro antepono. Beatior est anima mea ruinas, nubes atras, tragoedias, tristiam, mores decadentes, putrida contemplans.

Sententiam, inquit denique amica, acrem vomitionis in faucibus laudas. E doloribus crapulae summam eloquentiam, pulchritudinem summam trahis. Certe, aio, et epotavimus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit