Die Saturni duabus tabernae nocturnae noctibus adfuimus, primae Reptile apud 229, alterae Mondlicht apud The Albany. Non fuit facinus magnum -- immo inter se vix CCC pedes distat, et amica, quae in Reptile nobiscum convenire intenderat, primum ad Albany falso progressa'st, sed cerevisia exhausta nos petiit.

Musica inibi infeliciter non placebat. Non canebantur carmina classica, sed covers carminum classicorum remixesque mala, quae cum aures offendissent pulcritudinem carminum pristinorum commonefaciebant. Dein grex cecinit cui nomen etiam ignoro. Sahrae placebant, sed non me valde percusserunt. Constituimus abire nisi post gregem primum carmen nobis spem daret ; versibus igitur primis auscultatis ad mondlicht fugimus.

Cum scalas descendimus, statim melos a Joy Division nos recepit. Exinde recepit nos turba amicorum, e quo numero nonnulli tum eveniebant Reptile petitum. Inter colloquia saltabamus ; quot bona carmina canerentur, nequeo enumerare. Atque haec taberna amplificatores optimos habet -- possunt carminum « verba quoque ipsa / plane exaudiri discernique articulatim » (Lucr. IV.554-5).

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit