Multos dies ab interrete afui. Scribere, immo foris scribere, haud avebam. Pugillares mihi litteris paucis defomibusque replebantur sicut gallina pedibus atramenti imbutis inibi saltaret. Vix manum meum legere possum.

Ab enim vita afui cuncta. Maestitia saeva me onerat et cum haec ita sint nequaquam adeo potens sum ut verbum aliquo unum dicam. In me tacite regredior et cogito, omnia excogito, et post tempus atrum ex mente paulatim emergam. Atque numquam scio quomodo sententias e miseria dicam. Quod obstet nescio, tamen sic mecum erat sempiternus socius ingratus.

Utinam dicere possim! Tot sententiae in aevum peribant quoniam nihil dixi. Si impedimenta superare discam, numquam scribere desinam; numquam stylus verbis carat. Sed et haud impedimentorum naturam intellego. Non est simpliciter ignavia, tamen ignaviam paululam credo manum detinere. Γνωθι, inquit oraculum, σεαυτον. Atque cottidie conor. Semper autem in futtilitatem incurro.

Date: 4 March 2004 09:30 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Me miseret ac paenitet.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit