Die Lunae ultimam pugillarum paginam in thermopolio apud locum ferrovialem Waterloo exscripsi expectans dum Mel adveniret. Exinde ad Southbank ambulavimus, et in popina iaponica cenavimus anteaquam ad BFI ivimus -- mature, ut ibi in thermopolio caffeam adipisceremur. Inter aditum et thermopolium ingenti sub imagine mimae Margaritae Cheung transiimus, sicut deae beneficae.



Novum programma e serie A Ghost Story for Christmas Marci Gatiss spectavimus, Woman of Stone titulo, quod fabellam Edith Nesbit Man-size in Marble ad televisorium adaptabat, et post spectaculum Mark et actores de fabella loquebantur. Fabulam de larvis ad finem anni puto optimum mos gentis britannicae !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit