sed et de querellis
Diem Saturni cum metu et spe prospecto. Conventiculum fictionis scientificae NorWesCon finem hebdomadis advenet. Dies IV replevet, sed Mel et ego solum die Saturni aderimus. Nocte convivium amici nostri ibi agent, et absinthum anculabitur. Propter hoc, solum, ibimus ut cum la fée verte, nympha illa acerba dulcissimaque, convivamus. Igitur saccharon, cochlearia et ignem adferemus, quoniam absinthum semper et solum à la Tchèque bibo. Atque sine hac illecebra, hoc liquore viridi, pro certo conventiculum evitemus.
Annos multos conventicula talia contemnabamus et vitabamus. Nam, non dico nos fitionem scientificam ipsam odisse; immo eam amamus, sed non absolute. Dicam, ut explico, nos fi-sci (ut fere Latine constringitur) classicam amare. Primum enim ubi nos basiavimus, fuimus in cubile amicae quod lodicibus Star Wars tectum est -- hanc historiam etiam laete foris narrare solemus.
Quam ob rem sic conventicula longe defugeremus, hic ratio est: propter amatores fictionis scientiae phantasiaeque fanaticos. Istorum me taedet, qui perpetuo versus e pelicula Monty Python and the Holy Grail recitant, et sic se putant ingeniosos urbanosque. Odiosi quoque sunt qui ut se elegantes simulent, falsa voce Brittanica loquuntur; utinam istos Mel non audiat. Atque qui limis oculis intuentur. Atque qui gregariores sunt et nugas blaterantes colloquia constanter interpellant. Amplius, et horas enim et paginas querellis replendo, queri possim, sed nolo. Itaque una querella ultima pronuntiata desino: Istos praecipue odi qui non se lavant. O tempora, odores!
Nunc in rem meliorem. Convivium modo "black-tie" agetur, quod amici nostri insulam urbanitatis volunt; etiamsi ab hobbitis ebriosis klingonibusque circumdetur. Hospites omnes admoniti sunt syntheses stolasque elegantes gerant. Ego, etiamnum ego, indusium focaleque geram; aliter nullo modo habitu differam. Mel vestimenta masculina quoque geret: indusium album, bracchas angustis cum virgis, focile nigrum et --optime-- suspendores. Spectaculum puellae mammosae suspendores gerentis, plus quam dicere possim, mihi placet. Pro certo photomachinam ferram.

no subject
Date: 8 April 2004 03:53 pm (UTC)From:no subject
Date: 15 April 2004 01:02 am (UTC)From: