Mane hora quarta experrecti sumus et, caffea propere epotata, ad insulam amicorum ivimus ut autoraeda in conventiculum vecti sumus. Mel et ego libros stylos pugillares tuleramus eo consilio ut in taberna hospitii nos celemus. Sed nobis belle cecidi; satis nosrti aderant ut non soli in tenebris tabernae delitescere deberemus. Colloquia cum amicis soldalibusque aliis permulta tempus sumebant.

Mane nihil ederamus. Dum advenimus, multis salutem diximus dein discessimus ut cibum adipiscamur. Necesse fuit: quod non diu conventiculo adfueramus et spectaculum nos paulum perturbavit Odorem praecipue obliti eramus. Utinam hoc per iocum dicam.

Dum ex hospitio ambulavimus, vagitum audimus et manus nos a tergo adripiunt.: fuit nostra quondam amiculla molesta, quam diu evitabamus. Nomen istae frequenter in colloquiis nuper provenit; insolitum est, sed fere de ista me oportet scribere. Si scribam, paginas odio vituperationeque permultas impleam, et non credo operae pretium esse. Feliciter mox discessit neque nos incommodavit.

Sed in ianua fuit convenus quoque laetus. Amicae obviam ivimus, quamlonge novimus sed non saepe visimus, quod olim erat nauta et nunc discipula in collegio, procul in Olympia, est. Semper erat bella, sed modo duro punkoque, puerili cum coma et pannosis cum vestimentis. Nunc autem adolevit et eleganter est venusta.

Summatim diem describam, quod enumerationem eventorum omnium legere vult nemo. Post prandium ad hospitium revenimus et per turbas vagabamur, colloquia parva invenintes, et postremo in taberna hospitii sedebamus ut salubritatem ex Bloody Maryibus extrahamus. Ibi colloquia nos adveniebnt. Et unus vir et una femina, ambo ex quondam amicullis Mellis, nos invenerunt; ambo aride senuerunt. Amici aii nos plures valde oblectabant.

Sed nunc ad convivium prodeam.

Tranquille coepit convivium. Vestimenta Mel et ego illuc tulimus et in balneariis, sicut alii, mutavimus. Mel focale meum nexit; ego in faciem illae mystacem pigmento pinxi. Amabilissima videtur in drag.

Cochlearbus iam eguit absinthum et clavo eguit vinum. Itaque, poculo vischii epoto (quoniam sine eo fortitudinem nullam habeam in atria ambulandi), ut commeatum convehamus, ad tabernam hospitii R- et ego profecti sumus. Per porticos hospitii festinavimus; nil voluimus nisi finem legationis secundum et reditum in salus castrorum. In itinere de bibendo absinthi decoro vehementer disceptavimus. Illa opinatur modum Francogallicum, quo aqua per saccharon stillatur, praestare. Dixit enim modum Boiohaemicum, ritum ignis quo saccharon absinto imbutum in cochleare incenditur, depravationem esse dedecusque. Fortasse, aio, sed et propter depravationem ipsam id modo Francogallico, modo classico, antepono. A mám touhu pro toto, protože pil jsem absinth poprvé v Praze, i dále dostal jsem s Michaelem dělat věž lžíc od Sary ve předsiňe koleje v Berliňe. Me barbarum esse dixit R-. A co na tom?

In taberna hospitii quae petivimus adepti sumus. In itinere cum ad convivium revenimus vir rudis praedam nostram conspicatus est. Cohlea, inquit, et clavum; audeamne rogare? Negavi.

Convivium ipsum erat gaudium. Diu in balneariis eram; in linoleo absintum ministratum est ne tapete incensum sit. Mirabile non fuit acrius; patefacio me id postea sine saccharone ullo bibisse. Fortasse sim enim barbarus. Convivii colloquia erant proba. Longe de litteris antiquis disceptavi et multa nocte philosophiam cum machinatore disputavi.

Nam, qui propter pudore catulli evitat opera, lectionem hic desinet. Nomina celabo, sed flagitia narrabo. Hospes convivii, amicus meus collegaque, quem Aesonidem appelemus, amicullam habet, nomine ficto Insulana. Aesonides insulanam in Mellem iecit, et ei dixit eam puellas amare (quod antea nescimus). Itaque se basiare coeperunt subito, immemores omnium aliorum. Mox in cubile demigraverunt. Cum coeperunt gemitus, cum vestes coperunt proieci, convivium coepit evanescere. Feliciter, gratia Veneris, amica nostra, quondam nauta, mansit. Fortasse singillatim autem non narrem reliquum. Tandem Asonides amicullaque alcohole sopiti sunt; in cubile deserti sunt. Ed nostra nauta pulchra nobiscum in solo vigil remansit. Atque Pudicitia oculos avertit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit