Spe et metu exspecto. Quod exspecto, eheu, iam foris non me oportet dicere. Partim propter supertitionem taceo, et partim propter conturbationem simplicem. Quoniam nolo omnes ante tempus dicere, ne Parcae hybrin puniant. Et praeterea, scio finem mox non veniturum, solum prolegomena. Quod cras acciderit erit fortasse initium, sed quale nescio. Nihil esse fere nisi eventum singulare possit; sed et fere res magna, via enim nova.

Itaque verbis paene inanibus scribo, quod et volo et nolo omnia patefacere. Sic taceo, et tacendo consumor.

Postea quod acciderit narrabo, pro certo, quod enarratione intellegentiam peto et saepe reperio. Dico autem me hoc scire: post rem statim non progredetur intellectum. Cursus ad tempus se ostenderit. Donec enim id tempus sollicitor et excrucior. Sed de animae doloribus res omnes ad bene scribendum extrahuntur.

Estne iam cras? Eheu. Spe et metu exspecto...

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit