Agabamusne aut fabulam aut diem veram? Haec narratio, vobis promitto O lectores carissimi, vera est tota. Sed mirum videtur somniumque.
In principio, die Saturni mane experecti sumus. Caffeum coxi et consilium diei cum bibimus capere conati sumus. Re vera, difficile fuit: matutinius quam solemus vigil fuimus et nulla causa. Denique idea me percussit. Bibliotecam publicam habet urbs novam. Architectura ei insolita, valde recens, in ore omnium est. Tum hebdomades paucos aperta stabat; satis longe ut turba residat. Itaque ad bibliotecam profecti sumus.
Maius novum est quam aedificium antiquum; tabulata decem habet. Declive solum deorsum se dimittit sicut spira quadrata. Abundantiam librorum Latinorum Graecorum (nisi Platonis) habet sed ala philosophiae mihi displicuit, quod libros de philosophis multos continent sed nulos fere apud hos philosophos ipsos. Sed iter lentum per valles librorum amoenas dulce fuit postmeridianum.
Vespere domum revenimus. Lectione horas paucos egimus. Cartesii Meditationam Sextam perlegi dein quoque La Recherche de la Vérité par la Lumière Naturelle.
Dein in Mercurium. Feliciter mensam invenimus; mature adveneramus. Colloquio tempus supsimus soli donec amici nostri ad tabernam pervenerunt. Cum amica nostra, Poloniensi pulchra, collocuti sumus, sed mox tabernae aestubus nos rapti sumus. Paulisper Mel evanuit, sed mox revenit, Reginam Getarum manu ducens. (Sic illam appello, quod gothici paene omnes volunt eam vel novisse vel futuere, vel esse.) Aegre nuper illam vidimus, et mox, triste dico, ex urbe demigrabit. Salutatione linguam suam mihi in os infixit. Mehercle, basia illae sunt nectar! Itaque domum nostram Reginam invitavimus.
Denique e taberna discessimus et, ebriosi valde splendidique, domum ambulavimus tres. Atque, luce naturali, veritatem longe aliam inquirebamus.