Id nescio, quod terram caelumque1 et res omnes in ea creavit. Nemo nescit. O! "Scimus," aiunt homines multi, "nos. Ecce! Audite verba nostra." Num ignorant se stultos esse?

Sapiens non dicit se scire. "Utinam," inquit, "sciam." Penitus mysteria intuetur2 et discit3.

O docte, noli errare!

Veritatem totam non vidimus. Aetas nostra scientiam omnem perfecte nescit4.

Multi de mundi genere dicunt. "Scientia5," aiunt, "nostra mysteria omnia explicat."

Itaque doctus fit stultus.


____ ____ ____ ____


Notae:

1 terram caelumque: quibus velim mundum vel κοσμον dicere.

2 Verbum simpliciter studere vellem sed hoc melius est. Thesaurus verborum ait: šdy = penitus in rem intueri, penitus studere, libros magicos scrutari, mysteria penetrare. Immo de magia non scribo, sed reliqui definitionum propositum meum decet.

3 Linguam Aegyptiam amo, quoniam verbum discere signum determinativum Vim fert.

4 Agnominationes facere Aegyptias conatus sum. n m3 n m3't (veritatem non vidimus) et n rx rk n rx (aetas scientiam nescit).

5 Hic verbum scientiam usu recente dico; si Anglice scripsissem, ibi verbum Science (et grande cum littera S) posuissem. Ut porro exponam, convicium hodiernum est in homines qui philosophiam suam scientia recentissima (e.g. physicis quanti), et hac modo vulgo et male intellecta, explicant, et qui videntur se mutationes scientiae verae vel ignorare vel oblivisci.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit