Nihil melius dicit "te amo" quam necromantia.

Donum mihi Emit Mel, librum Forbidden Rites Richardi Keickheferi. Pars libri prima (quam non iam legi) de magia medii aevi tractat, et praecipue de libro necromantiae (Codice Latino Monacense 849 e Bayerische Staatsbibliothek); pars secunda est codex ipse. Incantationes carminibus classicis non aequant; multa inest iteratio et perpauca loca pulchritudine ulla appropinquant. Sed gaudium erat lectio et simplex, tamen orthographia est insolita et mutabilis. Hunc die duo perlegi.

Tales libros enim loco Harii Potteri lego.

Date: 28 July 2004 10:58 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Nihil melius dicit "te amo" quam necromantia.


Hahahahae. Quid ni hanc senteniam sigillo tuo adscribas? ;)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit