De prandio cum amica, magistra nuper litterarum, etiam cogito. Olim familiares eramus. Sed, multis de causis, familiaritas evanescebat. Longe aberat, et annos multos raro eadem in urbe sumus. Diu, cum urbem visitavit, diem semper servavimus ut in hac popina sedamus, nos soli, et de academia et arte et vita et, scilicet, litteris. Atque semper in hoc colloquio illa me monuit in collegium reveniam; et semper consensi, sed numquam cursum eligere possum. Quoniam pluribus studere volo, et unum cursum eligere sit reliquum cursuum deserere. (Quoque, scriptio mea academica (anglica) est frigida et aridissima) Eheu!

Diu in hac popina non sederamus. Denique, adfuimus, sed cum aliis. In colloquio dominati sumus, et multis de litteris et studiis &c disceptavimus; sed parum de vita et rebus familiaribus. Olim secreta impertivimus, inter nos omnia in pectore nudata sunt. Nunc... nihil.

Illam etiam maxime diligo, amo, veneror. Quod in pectore olim ei sentiebam, semper manebit. Utinam familiaritas tam ardenter quam memoria mollis dulcisque permaneat. Te desidero, magistra cara, mea sophe luculenta et pulchra amica.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit