Numquam paene de familia scribo; rationes sunt multae, sed maxima ex eis est seiunctio. Non me sentio partem familiae veram esse, nec velim aliter sentire. XXXII annos habeo, et mater etiamnunc me vere novisse recusat. Mavult immo me credere filium exemplarem esse. Omnia, quae accipere non vult, statim obliviscitur. Querellas easdem sexcenties iterabamus. Nugarum talium me taedet. Officium cum necesse est compleo, sed tam minime quam sine malevolentia possum. Vix ulla de re consentimus, itaque ab eis sponte meo absum. Nolo eos contemnere, nolo verba immitia in eos pronuntiare, sed sic stat veritas.
Plus quam credideram, plus enim quam credidissem, commoratio eorum me pertubavit. Quoniam vitia quaedam e matre accipi. Ut ea, nimis sollicito. Ut ea, persaepe maestitia me onerat. Ut ea, complexum martyris habeo (tamen, dei gratia, non tam severe). E patre, solum vereor ne colum bombulosum hereditem (oimoi! et hoc et cancer cerebelli). Sed et e matre, haec vitia, quae superare me oportet conari quippe possibile est, nuper valde me sollicitant. Quoniam mater morbum cardiacum nunc habet, et medici causam morbi solam dicunt sollicitationem esse. Ea ipsa se ad morbum gravem enervavit; nolo idem.
Si stultitia mea me occidere velim, stultitia iucunda, sicut fumando vel bibendo, malim.

no subject
Date: 9 September 2004 04:32 pm (UTC)From:no subject
Date: 10 September 2004 11:33 am (UTC)From:Propter hoc scriptum, heri nocte in taberna musica discum compactum Vivaldii cum illo hymno emere conatus sum. Infeliciter nihil adest nisi XXIV disci Tempestatum Quattuor.