Quid est diffidentia inter somnia et vigiliam; rogatio illa est tam vetusta quam pernicies. Nam, non me puto semel et sane eam explicavisse. Immo, pro me solo, fere pro aliis annon (quoniam non possum dicere), denique diffidentiam inter eos cognovi.

In somnio scilicet res quae horis vigilibus vel insolitae sunt vel fieri non possunt cadere solent: loci hominesque se mutant, volamus, mortui vivunt, animalia loquuntur, &c. Omnia non debeo enumerare, quod sat intellegis. Nequaquam dico haec exempla somniatoribus omnibus pertinere. Saepe audiebam positum Nemo in somnio legere potest. Sunt enim qui hoc positum per scientiam regionum cerebelli machinationumque esplicant. Sed et scio eos clare errare, quod per somnia saepe lego. Utinam libros somniorum meorum vigil in bibliotheca inveniam!

Tamen somniare et vigilare commune intelleguntur verba. Satis machinationes communes habent somnia ut de eis loqui possimus et de natura eorum disceptare.

Sed quomodo scim me non somniare sed etiam vigilare? Pro certo, somnians numquam me sentio somniare. Res agam solitissimas annon, aut insolitas et fabulosissimas, numquam me agnosco somniare. Sunt autem qui lucide (ut dicitur) somniant, qui in somnio se dicere possunt "Somnio," et sua voluntate somnium vel mutare vel ducere ac etiam expergisci se iubere possunt. Ego non possum. Semper me credam vigilare donec exsperectus ero et tum me scio somniavisse. Solum enim postea, per considerationem, me scio somniavisse. Semper paene somnium evidentissime somnium videtur, quod imagines insolitissimae, miris plenae phreneticis, mihi per somnia volitant. Vita cottidiana pro certo talibusidolonis absurdis caret. Somnio animadverso, propter naturam imaginum fabulosam numquam me vigilavisse puto.

In somnio, nihil dubito. Omnia quae video confestim credo. Si sicut avis volem, non me puto somniare. Si domus meus sit castellum ruinosum in monte remoto, non dubito. Si dei ignoti mihi in vastitate secreta confitatur, nihil insolitum iudico. Vigil post somnium, statim mihi dico me somniavisse, quoniam experrectus extemplo cognosco. Dum somnio, omnia puto sicut videri ea esse. Numquam me credo decipi, et numquam miror. Haec est sic diffidentia: in somnio, nihil dubito.

Vigil scilicet omnia paene dubito; periculum est ut Pyrrhoneum fiam. Immo, permulta dubito, quae enim doctrinam Pyrrhoneam inculudunt. Sed, ioco praetermisso, dubium rerum omnium, opinionem ut res vere sint aliter quam videantur, numquam in somniis habeo. Non dicam fraudem a somnium absolute abesse. Sunt scilicet in somniis mendaces, inimici callidi, monstra fallacia. Non credo eos mihi veritatem semper dicere. Verba eorum facile dubitare posum. Si, e.g. inimicus mihi dicat se manum in gladium gelidum mutare posse, verba considerare possim. Mentiturne, mihi inquam, annon? Sed postea si videram inimicum istum, per caelum in lebe ferrea volitantem, magico cum gladio in loco manus, haec mira vere fieri non dubitabo.

Somnians, quod dubio egeo, non me rogo si somniem annon. Vigil, non est dubium quin vigilo. Sed vigil, addubitare si vere aut vigilem aut somniem possum. Philosophari in somnio nequeo.

Itane puto somnia sapientiam semper egere? Haudquaquam! E somniis multis sententias notionesque trahebam. Sed haec somnia scio speculum mentis vigilantis esse -- nihil enim plus. Si dei mihi per somnium loquunt, agnosco eos imagines, phantomas mente fictas, fragmina sententiarum mearum. Oculis apertis, hi deiculli in oblivionem deliquescunt.

Nunc de me satis. Ante desinerem, mysticos breviter animadvertam. Quoniam his sententiis excogitatis, mirari de mysticis coepi. Fortasse mysticus est qui somnia nocturna ab usu cottidiano non distinguit. Status mentis aliquando vigil ei statum dormientem adaequat. Qui imagines vigil vidit et -- si non velit aut non possit, dicere non possum -- non dubitat et omnes statim sic esse credit.

De machinationibus animi aliorum nihil nisi coniecturam dici potest. Itaque hic desinam.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit