Portlandum vecti sumus ut sollemne pelliculorum H.P. Lovecrafti et nuptias amicorum celebremus. Itaque iter furoris his verbis coepit: Post centum, inquit Iason, milia annorum evolutionis humanae, nos in arca ferrea, mente manuque humana creata, sedimus et ad montem ignivomum vehimur vigilem. Sed mons solum tranquille fumavit. Iter itaque tranquillum fuit. Praeter agros fundosque vecti sumus et discum Iohannis Cashi in stereone cecinit. C'est comme il faut.

De sollemne pelliculorum nihil dicendum habeo; post mensam mercatoriam sedimus. Mel Sericae linguae studiebat et in pugillaribus scribebat. Interdum res parvas vendidimus. Saepius clandestine e lagoenis sub mensa potabamus. (Mos est noster, quod sobrii cum plebe agere nolimus.)

Nocte prima post pelliculas in tabernam ivimus. nimis adfuerunt homines et potiones debiliores fuerunt. Cibus ibi est sicut in taberna anglica, sed ut ab americanis coctus; Mel sensit sicut in Twilight Zone sit. Ad hospitium mox revenit manus nostra et alcohol omnem nuptiarum epotavimus. Sic postridie plures emere debuimus lagoenas.

Diem totam omnes sicut zombii ambulavimus, sed in loco cerebellorum voluimus Bloody Marys.

Nocte egerunt nuptias. Marito in crepidine pro theatro exspectabat, et ut eum tranquillemus ampullas vodka Goldschagroque plenas apportavimus. Caerimonia ipsa fuit brevis, sed et dulcis. postea in theatro inane pauci e nobis nos celavimus ut absinthum potemus. Dein titubavimus ad hospitium et ad multam noctem bibimus. Et...

Amor maritalis quam longe quam crapulae nostrae duravat!

Date: 7 October 2004 04:06 pm (UTC)From: [identity profile] robot-mel.livejournal.com
Mel sensit sicut in Twilight Zone sit
It's funny cause it's true! You'll have to help me with the last bit later. It's easier to know what you're writing when I was there. Even if I don't know any latin.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit