Festum Omnium sanctorum me frustratum est. Sic metueram. Porro dicere nolo. Nunc in res laetiores.
Mel mihi dixit se olim in casa parva in Caledonia hibernare velle. Vult nos tranquille in solitudine vivere et scribere, ac nonnumquam in tabernam in oppido iter facere. Hoc consilium me maxime placet. Atque fieri potest. Relegationem malo in Ponto, sed in Caledonia puto eam sufficere.
Nuper librum The Hellfire Clubs: A History of Anti-Morality perlegi. (Eadem die paginam ultimam Confessionum S. Augustini evolvi.) In medio libro est locus qui dona, a patrone poetae dedita, describit. Optimum e donis est calvaria (caput humanum carne nudatum) quae sicut candelabrum adhibita est, ut poeta luce eius tragoedias scribat. Unam volo. Tamen nunc mihi calvaria necesse infeliciterque plastica sit -- sed saltem pretium erit parvum.
Tum, postquam eam emero, tragoediam scribam. Quod nuper inflammatio animi furoris me percutit. Carmen longum, novem cum partibus, latine (scilicet) componere desidero, immo debeo. Hodie Gradus ad Parnassum in rete emi. Verba pauca mentem meam obsidebant. Utinam in modis facile sederent!