Oimoi! Nuper numquam scribo nisi poema componere conor. Difficile est; hendecasyllabi sunt aliquantum rigidi. Proximum carmen erit hexameter simplex faciliusque. Gradum enim amo. Sine eo... nolo hoc cogitare. Nunc tertium pars confecta est: ter noveni versus. Sex partes manent, sed II ex eis fragmina saltem habent.

Vix ullis cum amicis colloqui possum. Solum de carmine cogito, sed de eo nihil volo dicere. Donec confectum erit, nihil aperire debebo. Fere Anglice id reddam. Carmina reddita odi, sed nimis amicis qui Latine ignorant balbutiabam. Eheu!

Difficilis quoque est lectio orationis solutae. Quoniam incipio syllabos legere sicut longos vel breves, deinde numerus et modus verba vincunt -- intellectio verborum evanuescit et nihil nisi syllabos video. Sed et divino spiritu Tragoediae afflarer, Die Leiden des jungen Werthers Goethei perlegi. ,,Meine Seele schwebt über dem Sarge.'' Nemo hodie sic srcibit -- aut scribere potest. Eheu!

Somnium habui et mirabile et terribile. Maximam partem oblitus sum, sed clare vocem muscarum memini. In mole concreta ingenti, flumen in altomonte opposita, examen muscarum argentearum me circumdedit. Anulus aureus in imo molis lacu erat qui incilivibus ductis aquam lacus fluminisque e monte in vallem divertere. Muscae simul, una enim anima locutionem uluatu acuto iterabat: di te vertere aquas iubent. Haec sententia primis octem syllabis apte sedent.



Sed haec verba carmini meo non congruunt.

Date: 17 November 2004 12:42 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Spero me mox carmen tuum lecturum. Fortasse [livejournal.com profile] cnoocy poterit in situ suo (te permittente) reponere.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit