Mensem paene cunctam aegrotabam. Atque aut nimis laborabam aut egestatem laboris patiebar; itaque et fatigatus eram et pauper. Nequaquam satis -- vel enim bene -- dormiebam. Vix legebam et haud scribebam. Tempus aliter perdo, sed nil bonum, immo dicam nil ad denotandum est operae pretium. Scribere volo, ardenter desidero. Musae autem tacent; sic ego cum illis.

Cum aliis vix communicabam, nec loquor nec colloquor. Extra mundum me sentio stare. Sententias palam non sine difficultate onerosissima exprimere possum. Tacitus sum et iners; culpa est enim mea, sed memet vituperare nihil bonum peragit. Nolo inertiae excusationem; velim actione vincere.

Egestatibus me sentio circummuniri. Quomodo non possum dicere -- immo exprimere. A spe valde repulsus sum; plus de hoc eloqui recuso.

De rebus laetioribus cras.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit