Die Saturni maestitia me vicit. Tamen paginas duas scripsi. Tamen nescio num hoc scriptum foris edere debeam. Nimis in eo dixi, et fere nolo omnia sic fateri.

Die Solis amor Mellis me sanavit. Per amoenas vias seminiveas collem ultra Broadway ascensimus ut in 15th pranderemus; hanc viam evitare solemus, sed speravimus propter altitudinem nivem plus maneret.

Post prandium ad Brodaway revenimus ut in caffeo nobis dilectissimo studeremus, ego graeca linguae graecae, illa sericae, ambo ut dicitur classicae. In libraria breviter fuimus. Mel Anglica Sericaque Analecta Confucii parvo pretio emit; parvius fuit pretium quam in libro scriptum est, gratia "Pho bang discount". Ego nullum inveni librum; sed plus de hoc alias.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit