Die Saturni maestitia me vicit. Tamen paginas duas scripsi. Tamen nescio num hoc scriptum foris edere debeam. Nimis in eo dixi, et fere nolo omnia sic fateri.

Die Solis amor Mellis me sanavit. Per amoenas vias seminiveas collem ultra Broadway ascensimus ut in 15th pranderemus; hanc viam evitare solemus, sed speravimus propter altitudinem nivem plus maneret.

Post prandium ad Brodaway revenimus ut in caffeo nobis dilectissimo studeremus, ego graeca linguae graecae, illa sericae, ambo ut dicitur classicae. In libraria breviter fuimus. Mel Anglica Sericaque Analecta Confucii parvo pretio emit; parvius fuit pretium quam in libro scriptum est, gratia "Pho bang discount". Ego nullum inveni librum; sed plus de hoc alias.

Date: 11 January 2005 04:43 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Tamen nescio si me edere hoc scriptum foris debere

Grammatica: ita debuisti scribere-

Tamen nescio num hoc scriptum foris edere debeam

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit