Olim, nisi fallor, multi linguam Latinam discebant, et deinde nonnulli scribebant et enim legebant. Nam, si legebant, iterum nisi fallor, libros Latine impressos habere debebant. Libri vetusti pulchrique sunt mihi summa voluptas: odor paginarum mucidus et tegumentum corii tritum pulchritudine animam percutunt. Quod inest plus interest, sed factum legendi ipsum melius est antiqua cum codice bellaque. Quaesitio talium librorum mihi mentem obsidet. Sed numquam eos invenio. Ubi sunt? Pauca indicia vidi; tres enim habeo libros qui ante annum MCM impressi sunt. Editiones recentes non arceo, sed sunt persaepius pretiosae et linguae quoque aliae paginas implent. Atque extra canone classicorum perpauci libri eduntur. Itaque editiones recentes, bellae annon, non semper satisfaciunt.

Saepe inter thecas librarium vagor libros investigans Erasmi, Spinozae, Leibnitii, Mori, Bruni, et aliorum. Saepe enim tegumenta hanc inscriptionem ferunt: "Nova Redditio." Igitur "reddita" clamo, "unde?"

Ubi celantur hi libri qui in aevo reginae Victoriae impressi sunt? Omnes in pulvem dilapsi non sunt. Aeque non omnes in bibliothecis habitant. Ego tres--tres solum sed mihi videtur thesaurus magnus--habeo: unum donum, unum quondam e bibliotheca academiae, et unum simpliciter in theca libraria inventum. Ubi reliqui?

Vereor ne responsum rogationis habeam: libri sunt in manibus ingratorum. Ut explicem, narationes II dicam. Lectores molles oculos avertatis. Quoniam de horrore ignominiaque narrabo.

Dies ante paucas in libraia fui. Coram theca librorum de historia antiqua genibus nitebam librum magnum de Cleopatra VI scrutans ut inscriptiones in picturis stelarum legerem. Anhelans vir rotundus lectionem intercepit ut librum Plutarchi Vitarum (Anglicum scilicet, unum e serie litterarum classicarum) mihi ostenderet. "Multos," inqut, "abhinc annos haec series edita est pretio MMM dollaribus. MMM dollares non habebam, sed paucos e serie libros emi ut sapiens viderer. Eheu, certe plurimi verba insunt!" Nihil amplius dicendum est. Finit prima narratio.

Annos ante multos, lectionem avidam operum du Divin Marquis coeperam. Semper in sinu palii hac aetate (antequam sarcinam libris plenam ubique gerebam) librum ferebam. una nocte in taberna nocturna Machinewerks nomine (quod sic olim Mercurius nominatu'st) colloquium ut solebat in litteras versum est. Itaque ut ostenderem, libellum recenter emtpum Justine e sinu protuli. "Ah," inquit adulescentulus, comes amici, "Francogallica esteditio! Illum librum velim ut in theca mea pulcher videatur! Omnes me putat callidum tali cum libro inter reliquos!" "Ego," responsi breviter, "solum hunc emi ut legam." Istos odi qui libros putant nihil nisi ornamenta. Mater enim mea libros aliquando emebat ut atrium adornaret. Multos ex eis, carmina Schilleri praecipue, ut legerem volavi. Sic finit narratio secunda; ast in ea, ut vidisti, nec furtum nec pornographia est dedecus.

Date: 21 January 2005 07:18 am (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Vrsiones priscas ac latinas ex universitate haurire queo ego, tu fortasse hinc. Hodie Corvum addidi!

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit