Ingentes librariae vulgares mihi animum infringunt. Etimasi librum anglicum (e.g. librum de arte, quem heri frustra petivi) desiderarem, non haberent. Sed peiores sexcenties sunt libri qui adsunt, ut libros bonos pulchrosque obliviscar. Conor si possim indices bonorum in animum rovocare; tamen vereor ne hi solum horrorem nugarum augeant.

In theca philosophiae, sub operibus Hannae Arendtae, librum The Lord of the Rings and Philosophy sedit; prope istum, prope enim Aristotelen ipsum, Harry Potter and Philosophy: If Aristotle Ran Hogwarts; super Kantio, Seinfeld and Philosophy. Inter Annales Taciti et Commentarios est The Complete Idiot's Guide to the Roman Empire. Paulo ab Emma Jane Austinae, First Strike et The Fall of Reach (qui sunt fabellae de ludo x-boxense Halo nomine) conspexi. Non possum locum recordari, in quo The Tao of Elvis insidiatur. Oculi in capite mei conspectu combusti sunt.

Sed quod postea dixit Mel, horrores mihi solum gravavit: Emptores ibi verisimile se putant vulgo reliquo meliores, quoniam, heia, saltem legunt.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit