Denique peliculam Troy spectavi. Scilicet mihi non placuit; sed peior et aridior est quam timueram. Quid de ea dicendum, quod non iam dictum est? Itaque solum verba dulcis absentisque Kassandrae iterabo:

ΙΩ ΠΟΝΟΙ ΠΟΝΟΙ ΠΟΛΕΟΣ ΟΛΟΜΕΝΟΣ ΤΟ ΠΑΝ


(versus 1168 ex Agamemnone Aeschyli)

Date: 19 March 2005 06:26 am (UTC)From: [identity profile] junoxxiv.livejournal.com
concurro de pelicula "Troy," et "Alexander" me numquam videre constitui. illam peiorem esse timeo. nullum de ista pelicula me appellat. quomodo peliculae foetidae similis illis factae sunt? de peliculis multis non nimis selectricis sum, sed non videre bonam fabulam -vere fabulae maximae- mutilatam cupio. heu! delecto videre multa de saeclis classicis sed non possum pati scripta mala.

Date: 19 March 2005 11:28 pm (UTC)From: [identity profile] jdm314.livejournal.com
Re vera, de Alexandro pelicula non eodem modo quam illa de Troia defit, immo paene modo opposito. Nam Troia longius de fabulis antiquis vagatur, sed ex altera parte Alexander paene nimis fidelis est (et taediosa igitur).

Sed ne me credas pelliculam hanc scholasticam et omnino exactam nominare, confitear iam maiores esse errores, praesertim quod attineat ad artem et linguam. In artem: Alexandriae videmus multa celebra opera musiva, sed non in stylo classico neque etiam stylo hellenistico, sed potius stylo tabernorum quae hodie Americanis cibum graecum vendant! In linguam: e.g. charta geographica nonnumquam monstratur mundi antiqui, tesseris composita, sed nomina locorum omnia sunt vel anglica vel (quid???) latina! Quid est hoc? Praeter hoc, inter nomina sunt nonnulla menda.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit