Duas paene hebdomades legebam et solum ad paginam CXXVII attigi. Scilicet cottidie non lego; ut discipulus bonus linguae Graecae Tuscaeque studebam. Dies fuerunt quo librum in sacco non portabam (sive: nihilum libri sentiebam; lector libri sum, sed hic non est quid sim). Sic parva est ratio caritatis progressus. Veritas tamen tota aliter est: verba Sartrei soluta mihi arida videntur. Nam, scriptura eius theatralia mihi valde placent, Les mouches praecipue (ut soleo mentionem facere) quae me et classicistam et existentialistam ambo delectat. Sed, ut saepe dico, nisi La nausée orationem eius solutam non amo.
Ut explicem, narrabo.
Olim aestate, dum discipulus collegii eram, Olympiae cum amiculla habitabam. Classes laborque hebdomadem occupabant, sed die Saturni Seattlem fugimus quod delectationem aestate Olympia habet nullam. Cum amica (quae nunc ad doctoris gradum pervenit litterarum) semper morati sumus. Scilicet nulli e nobis mane amabant; sed semper ante amicam experrecti sumus. Solebam caffeam coquere ut ea e cubile delenirem; sed horam vel diutius tempus idoneum exspectare debebam. Itaque libros in thecis atrii legebam. Librum Sartrei Qu'est la littérature? olim inveni et legere laete coepi. Sed adeo arida est scriptura ut post paginas XX seposuissem. Qualem librum in huius loco sumpsi? Quid opus litterarum eligi? Quem librum praeclarum, ex eadem theca extractum, ei praetuli? Liber fuit unus e serie Sweet Valley High.