Kal. Ian.

Est res perfecta Kalendis Ianuariis navigare. Aeroportus est vacuus.

Advenimus, sarcinas mandedimus, et aditum attigimus sine difficultate levissima. Vigiles etiam nos sine evento praetermiserunt. Hoc mihi miraculum videtur. Semper me scrutantur.

Horam ante volatum expectare debuimus. In taberna immuni lagoenam vodkae Danicae pro sorore Mellis emimus. Aliquantulum in aditu erravimus et postremo aeroplanum inscendimus.

Aeroplanum fuit semiplenum. Tesserarius sedes meliores dederat. Sedes fuerunt bonae sed parvae.

Scrinios autem omnnes sedes habuerunt in quibus inter volatum fuerunt filmae ludique. Pauci fuerunt boni, sed latrunculos lusi (perdidique) et cum Melle documentarium de Akhnatone Nefertitique spectavi.

Dormire non potuimus. Nocte aliquando unus dies proximi cessit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit