Numquam fatum esse credo nisi ut in usu poetarum. Dum de mechanicis quanticis legebam, de incerto (scilicet de Instituto Incerti Heisenbergense) praecipue, breviter credere coepi scientiam recentem determinismum negare. Quoniam si nec locus nec cursus ambo a spectatoribus cognosci potest, incertum igitur motum omne regat. Incertum sic determinismum negat.
Tamen talem, mihimet inquam, temeritatem tempera! Enodatio talis facilior videtur et porro errore vulgo redolet.
Itaque physicistas, immo eorum libros, rogabam ut illuminer. Incerti Institutum dicit locum et cursum particulae non pro certo cognosci posse, sed non negat horum praedicta. Atque -- cuius permulti dediscunt -- Incerti Institutum causas nequaquam tractat. Si Particula A et particula Ω concurrant, exitum concursus praedicere possimus. Incertum non impedit. Determinismus igitur Quanticus non negat fatalismum.
Egestas tamen negationis nec concordiam nec argumentum significat. Atque voluntatem credo liberam, quam sententiam videlicet mitigare debeo. Satis pecuniam habeo ut poculum caffeae secundum adipisci possum. Itaque...
Credo actorem sentientem non fato adligari. Dico enim sentientem, sibi conscium, non necesse hominem. Feles e.g. cogitat, et sentit, et scilicet vult, ita voluntatem habet. Quo actor sentiens abest, eventa sine voluntate se gerunt, et leges naturae cursus eorum statuunt. Determinismo similem est, sed non funditus.
In principio creavit Magnus Fragor caela et terras, sive punctum materiae omnis perpaucum se diletavit, et motum omnium physicum movit. Itaque eventa eveniebant, et omnia causis ducebantur, et e causis progrediabantur. Sed innumerabilia post saecla (primo ibi fortasse, fortasse alibi) coepit Vita. Atque iterum innumerabilia post saecla, animalia voluntatem evolverunt. Non iam fuerunt macinae biologicae, quae eventa patiebantur et movebantur dictis legum naturalium, sed cogitantes et pristini et inculti. At cum cogitate venit voluntas, et cum voluntate optiones. Animal e foliis rami vel e gregis praedis cibum eligit, in arbore vel dormire vel ludere mavult, aut semper in eodem oco aut in variis sedere sua sponte solet. Similiter optat istud animal nomine homo.
Optio mundum mutat. Machinationes eventorum naturalium pergunt donec actor cogitans intervenerit. Usque ad interventum, leges deterministicae eventa ducunt. actor sentiens intercessum optat annon; liber est ut aget et statum mundi mutet vel nihil faciat et sic eventa naturaliter pergant.
Optio non est omnipotens nec omnilibera; vere ex mundo externo dependit. Si in mensa est solum pocuum aquae plenum, non possum vinum optare. Sed electio nec fato nec serie motuum particularum antiqua praedestinata est. Hodie caffeam volui. Itaque in thermopolium ivi, poculum a lesbiade emi et in mensa sub fenestra sedi ut scriberem. Non credo has optiones consequentes motuum particularum in principio temporis inceptorum esse. Lesbiades constituerunt ut discum Patsy Clineae caneret; nequaquam ordo mundi in Magno Fragore creata electionem hanc dictavit. Parcae, nisi fallor, hunc tractatum non praefinivit.

no subject
Date: 23 April 2005 05:14 am (UTC)From:Conscientia quoque dicitur esse illusio, mente nihil nisi machinamento biologico.
Sed si haec sint illusiones, quid illuditur?
no subject
Date: 24 April 2005 12:56 am (UTC)From:Si illusio sit annon, nunc credo tempus esse; quoniam non vaco et debeo in macellam ire.
Begging
Date: 23 April 2005 07:14 pm (UTC)From:I cringe at your virtual feet! I do!
Re: Begging
Date: 24 April 2005 12:58 am (UTC)From:ynpw «at» yahoo «dot» com