de foeditate
7 July 2004 04:13 pmRaro, numquam paene, hic de rebus politicis discepto, sed sententia horribilis mentem rodit. Sic breviter dicam. Haud ego pro bello sum, sed intellego aliquando causas, immo rationes, belli esse. Atque credo bellum aliquando, raro, justum esse. Sed enim de bello iusto non cogito, quod nullum iam cognosco. Nam, rationes belli facinorosae non sunt mysteriosae. Potestatis cupiditas est ratio solita et comprehensibilis. Est enim vecordia, sed iam intellegi potest. Avaritia autem simplex -- haec est simpliciter nefas hominum pusillissimorum.