23 October 2007

Vereor, inquit, ut valiturus vel laetaturus sis. Nolo illam sollicitare, ita non responsi, quod eaedem sententiae animum meum diu opprimunt. Quo usque taetra cottidiana, diesque hebdomadesque stultitia foeditate insulsitate tolerabo ? Tranquillitatem petitum memet cogor domo discedam. hoc reperto comissationes iterum conabor ; donec concinnum me sensero, colloquium arcebo. melius nunc coram amicis tacere quam blaterare.
Ὣς τυφλὸς ὁρῶ. Haec verba celere in papyri frusto exscripsi, statimque eorum oblitus sum. Papyro casu reperto sententia ista totum animum occupat : quoniam vera, sic terribilis. Per tristiam longaevam gradatim mundum refugebam ut mentem solam in fine habitarem. In vias et secretis nunc inscite erro sed sescenti miris circumdatus nisi humum et lutum nil video. Fulgura interdum oculos vertunt, tamen impulsio momenti palude foetidi mox devoratur. Manet umbra memoriae, dein evanescit.

Olim artifex fui. Amicae e lyceo amissae, S- nomine, memor sim ; nempe semper amicis suis me per commendationem artificem nuncupabat. Eo quidem tempore nesciebam cur sic putaret ; solum hoc agnoscebam esse summam laudem. Retrorsum per annorum caligonem etiam clarius respecto, quia eram musicus actor fabellarum scriptor &c ; porro – ei amicae magni momenti, quod verumtamen indolem magis quam res gestas laudabat – mundum ἰδιωτατῶς videbam, operibus propriis exprimere solebam. Itaque, tibi, inquit semper, Beluosum commendo : est artifex.

Heu aetas et mores turbae sordidae – ac amici proditores – me obteriverunt ut artes singulatim respuerem, omnia praeter calamum decadere sinerem. Pro aliis studio abutebar ut desiderium ac potestatem necarem. Quot annos metallum non fabricabar, fragmina ferrea non iungebam, argillam et materiam in imagines non mutabam ? Omnia instrumenta omnes elementorum copias iampridem perdidi, amisi, reliqui. Oper omnia nisi duo amicae concessi ; vereor ne ea nunc vecors haec deperdeat. Artificibus credere summa stultitia, quod semper in se contendant ; nullus est quin suis primas det.

Nihil igitur longe perlongeque feci, quod gustatus acerbior factus est. Tamen dolet ; inertiam odi ne anima hebescat. Nec argilla nec gluten nec pigmentum manus tingunt, neque fila nec scalpra nec testae ferreae secant ; solum atramentum et ira maculant. Haudquaquam dico me scriptionem arcere ; sunt autem notiones quas verbis exprimere nequeo. Re vera et calamus torpet.

Quot notiones nunc in animo putrescant nescio. Agnosco eas liberari debituras. Mysticus quidam quondam dixit ignem in visceris mihi nimium incolare, et nisi per creationem proflueret usturum esse. Sed post annos infelices flammae extinguuntur ut ruinae cinefactae maneant. In frigore nunc et crasso umore eas dilabi sentio, acerbos in acervos tabescere. sic maximi dolores, sic morbus.

Nudius tertius in urbis centrum cum deliciis ivi ut illa monumenta et aedificia carbone delinearet. In taberna pro artificibus haud procul a foro Trafalgarensi materias quasdem nancti sumus ut librum Mellis album ornarem. Inter thecas instrumentis variis plenas errabamus dum, peritus, mihi inquit, es artibus callidusque. responsi me desuetum, idcirco tristem. Hortata’st igitur non solum librum toreumate, sed etiam muros cubilis atriique sculpturis percolerem. Aio, inquam, fortasse. Formis tamen in animo careo, adumbrationes nonnullas fere in pugillaribus pulverulentis habeo, nisi tempore amissas vel ira crematas : A ! iterum ignis se ostendit inimucum sodalem. Consiliis porro novis careo, eaque repperire nescio. Scintilla nulla oculos offendit, nempe videre oblitus sum. Olim intueri solebam ; visus quilibet me percutebat ut commentarios subito eo natus in papyro propere exscriberem : hos in fabellas tractatus sculpturas potea mutarem. Non solum e mundo sed etiam ex libris imagines sententiasque carpebam, locos frustis papyri indicans. Dimidia librorum in thecis meis pars sic copiam indicium fert. Nuper tamen papyrum in sinu deest, libri vani in thecas reveniunt. Memoranda non conspicio, sive conspicere sive consequi non possum.

Satis autem litteris mandavi. Nam etsi omnino culpavi, confiteor fundamen culpae plerumque meum esse. Vere non confessionem sed immo defixionem scripsi, ut ignavitiam inertiamque meam defigerem. Haec verba in tabella plumbea caelabo et in mare iaciam.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit