(no subject)
8 November 2015 10:03 amLusos ordinatrales non saepe amo, attamen seriem illam Silent Hill maxime diligo, quae Melli quoque perplacet. Itaque cum nuntiatum esset Akiram Yamaoka, musicae ludi compositorem, Vespere omnium sanctorum Londinii canturum, statim tesseras emit.
In theatro Islington Assembly Hall, haud procul a nobis, actum'st. Ante spectaculum histriones mimaeque in theatro errabant, in personis mostrorum e ludis. Prope scaenam ambulabat illud Caput Pyramidis, cultrum ingentem vibrans. Larva horrida et aegrorum ministrae II per turbam repebant. Ministrae in turba etiam lasciviebant, cervices a tergo titillantes, ad photomachinas sese statim proripentes, in gremio spectatoris sedentes. Si hac nocte debes laborare, hic gratissimus labor.
Akira cum musicis III canebat, bassista iaponico, citharista britannico (qui et mandolinum canebat), tympanista mexicano, et cantatrice britannica. In scrinio post musicos scaenae ludorum agebantur -- e quibus optima ostendit personam Iacobum Sunderland per ianuam currere conari, et in limine haerere.