17 November 2015

Quinque dies prope mare nuper egi. Putaveram me recessu a mundo curarum laxationem inventurum fuisse. Atque speraveram iter calamum incitaturum. Una nocte sola fabellam expolivi neque confeci, nihil quidem de itinere composui. Deinde iterum Londinii sperabam fortasse non abire, sed afuisse me adiuturum. Eheu, post reventum quoque nihil.

Nuper nil satisfacit. Consilium de consilio, sententiam de sententia, desiderium enim de desiderio persequor statimque sepono. Quid vellet cor ? Quid deleniet cor misellum ? Quidnam ignosco ? Scio me scribere velle : aut fabulas aut tractatulos aut scaenas e vita, non refert. Est autem mihi nihil novi dicendum. Repetitio mater taedii.

Porro nescio quamobrem scribere velim. Gaudium ex ipso actu traho, si fluit. Stylus in charta scalpens (immo vero scribens primitivo sensu) me delectat, sicut atramentum anteaquam siccatur breviter scintillans oblectat. Dubito tamen ut sententias amittem, siquidem stylum sumo. Pugillares sunt pleni inceptorum, sententiarum propere in momento cogitationis lucidae exscriptarum, quae menses vel annos algebant. Quis curet, nisi si egomet curem notiones edere ? Hic acervus locorum infectorum est nihil aliud praeter umbra notionum.

Peto commendabile opus componere, nitor ad concinnitatem ut, si digna sit, hominibus nostrae aetatis futurisque scripturam impertiar. Sed actis diurnis conspectis tacere malo, ab omnibus me recipere. Tam informes res humanae ut in silentio delitescam.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Page Summary

Style Credit