16 January 2018

Omnia simul accidunt, sicut Parcae post ferias tandem fila mihi fati resumpserunt. Atque casu haec fila, per menses fere singula progredientes, ilico confluxerunt.

Nova igitur amica rogavit num quid iucundi die Saturni vel Solis facerem. Dixi me apud Bibliothecam Britannicam acroase de magia adfuturum, uni e serie eventorum iuncta exhibitioni Harrii Potter. Exinde exhibitionem, et parumper linguam latinam tractavimus, sed de hoc alias. Constitueram hac nocte commentarios in pugillaibus dactylographice exscribere, et (casu, nec de industria) narrationem ipsa de exhibitione expolivi ut locum in rete ponerem.

Nam, ut saepe dixi, invicem librorum de Harrio Potter, pensum Harii scholare malo legere. Itaque die Saturni amica Mellis Penny nobiscum in bibliotheca convenit ut acroasin e serie Hogwarts Curriculum Lectures auscultaremus, quam Dr. Irving Finkel de magia Mesopotamiae dabat. Mirabile auditu, ut semper, et multa in pugillaribus adnotavi. Oratione data, novum librum The Writing in the Stone titulo, fabellam de magia et furore in Mesopotamia antiqua, in antecessum vendebat subsignabatque. Rogavi, ut verbis cuneiformis subsignaret, quippe nunc linguae akkadicae studeo. Dixit me debere eum apud museum invisere ut studia mea loquamur.

Epistolam electronicam misi. Spero me mox responsum accepturum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit