8 May 2019

le weekend

8 May 2019 09:25 pm


Mane die Saturni ad Bibliothecam Britannicam ivi ut libris de lingua Babylonica magiaque studerem. Hem volueram postero die Saturni adire, attamen libri quippe rari, vel inusitati, non Londinii incolant, ut mora duorum dierum requiratur ; hoc intellecto, quam tristis fui vespere die Veneris. Haec cum ita sint, domi et in thermopoliis, capita in libro grammatices meo duo perfici.

Nam, tres libros inspexi. Primum, de illo ritu magico maqlû (« exustio ») nomine, breviter intuitus sum. Pro certo illum iterum rogabo, attamen tabellas solum per translitterationem ostendit, ut tum non me adiuvaret. Neque nunc e veneficia memet servare debeo.

Itaque eo seposito ad librum de extispicio vorsi. Tabellas fere XX ostendit, enchiridia de ominum interpretatione. Atque officiam haruspicis describit, quod caput summatim meis in pugillaribus notavi -- latine. Mos mihi factus est, quamobrem nescio, sed (fortasse) cogit me rem ad funditus cognoscendam. Photographum unius tabellae feci ut postea scripturae studerem. Est mihi etiam perdifficile, et parum signorum cognovi.

Tertio igitur cum codice maximam diei partem egi, quia est liber recens (A.U.C. MMDCCLXIII scriptus) qui XV capita exercitationum in grammaticei et in signis continet. Hunc maxime scrutari volui, quod exertationes in libro quo nunc (etenim quinque menses) utor omnes propemodum confeci, ut novum librum (qui singa docet praesertim) peterem. Non solum exemplar in bibliotheca me placet, sed etiam A.U.C MMDCCLXXI tertia editio, correcta et augmentata, exsitit, quam libraria Blackwells in rete parvo pretio vendit -- immo vero eodem die emi.

Hi liber germanice scriptus est. Itaque nescio utrum sententias akkadikas germanice an latine reddere debeam.

* * *

Die Solis ad theatrum Apollonis in vicinia Hammersmith ut Dead Can Dance canere spectaremus. Tesseras mense septembri emeramus, ut spectaculi adeunti plane obliti essemus. Feliciter Mel conspexit amicas die Veneris in rete de spectaculo colloquentes, ut adiremus. Primam Ciceronis In Verrem orationem in ferrovia perlegi, dimidiam partem ad theatrum, alteram domum vehens. Melior sive pertinentior fuisset liber de magia antiqua vel quodvis grimorium. Spectaculum gregis erat, ut semper, ritus aeque ac cantus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Page Summary

Style Credit