16 September 2020

Quot menses ephemeridem neglegebam. Cum vacassent tot horae, quamobrem nihil scribebam ? Hem, de hoc — atque de omnibus — alias ; quippe tempus iamiam breve.

Denique calamum sumpsi, a quo genio incitatus, a qua musa impulsus nescio. Pravum numen me coegit ut elegos parvulos componerem, imaginis cuiusdam indicem. Olim poetae marmores vel picturas epigrammatibus ornabant, nunc quispiam photographa apud instagram. O tempores &c.




e tenebris subito surgens me pellicit aedes ;
     huc, aiunt lemures, intus ut hospes eas.
neque adyto tectum, nec cingunt moenia fanum,
     ara deo expers — at placet atra quies.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Page Summary

Style Credit