Cur numquam evenit laetitia sine dolore vel maestitia? Eheu, scriptor melior sim, hoc vita secura efficiat. Non me putabam auctorem, modo scriptorem bonum esse. Elocutionem cum Anglice, linga mea patria, scribam semper habeo aridam. Scripta mea Francogallica amplius diligo, sed paene nemo e meis illa legere potest. Atque maior pars illorum in furoris temporibus scripta est, et propterea nescio ea communicari debere quod apertius sententiae meae ostenduntur et sine praetermissionibus.
Probe scribebam quod probitatem caret. In hac autem ephemeride, ut scis, multa dicebam quae fortasse palam dici non debent, tamen quaedam res occulto aut dumtaxat subicio. Desidero apertius esse, sed periculosa est haec via si amici legant et loco reddito, me inopiae incusent vel subtilitatis vel prudentiae.
Atque, aliter scribere desidero. Iuvenis fieri poeta erat somnium. Solum erat somnium, et error magnificus. Adeo immane erat nefas verbis artis edideram ut, istis flammis consumptis, laetior sit mundus. Tamen orationem solutam scribo et ea eloquentiam peto. Verba mea volo a pagina stillare quasi liquor sanguis mel venenumque. Saepior scriptis mihi relegendis nihil invenieram nisi verba rudia et frigida, asperitate plena siccitateque.
Vinum speravi, sed solum vischium inveni.
(Hanc sententiam dixi non solum per translationem, sed etiam re vera. Quod in lagoenam vischii remanserat nunc potavi et, paululum ebriosus, gin, quod credo in culina iam habitare, animadverto.)

de scriptione tua Latina
Date: 24 August 2003 12:26 pm (UTC)From: (Anonymous)Hodie scripsisti:
"...Verba mea volo a pagina stillare quasi liquor sanguis mel venenumque. Saepior scriptis mihi relegendis nihil invenieram nisi verba rudia et frigida, asperitate plena siccitateque..." cui expostulare velim. Immo vero, mea sententia, luculente scripta sunt omnia, paucis peccatillis exceptis.
Visum est mihi te monere quod de diurno tuo proprio retiali gregem mundanum Latine scribentium cuius sunt sodales circiter tercenti. Hoc epistolio sequenti rem aperui:
"Eduardus sodalibus praesertim cybernautis salutem dicit:
Quantum scio, primum diurnum personale (blog, sive web log) latine
scriptum nuper ad superficiem oceani telematici ortum est:
http://www.livejournal.com/users/beluosus/
Ne sollicitemini de compositione eius crinium, nam moneo id photographema
esse fallax. Diurni auctor aliquid habet pone caput neque ei sunt capilli
more Mohaucensi concinnati.
curate ut valeatis"
Interim autem, scriptis tuis intentius perlectis, animadverti me falsum esse de caesarie tua. Manifesto neque est photographema fallax neque capillamentum sed capilli veri tui. Primum tantum raptim legi res in tabulas tuas relatas. Ignosce, quaeso. Sed haec hactenus. Nihil omnino refert. Olim oliorum tuam aetatem agens ipse nemini plus triginta duobus annis nato confidebam.
Ohe, paene mihi excidit tibi referre inscriptionem gregis illius Latine loquentium:
http://digilander.libero.it/Marziale/Grex/
Re: de scriptione tua Latina oops
Date: 24 August 2003 12:37 pm (UTC)From: (Anonymous)"Visum est mihi te monere quod de diurno tuo proprio retiali ***gregem mundanum Latine scribentium cuius sunt sodales circiter tercenti. Hoc epistolio sequenti rem aperui:"
cui addere velim loco trium stellarum haec "certiorem feci."
Quoque oblitus sum tibi prodere inscriptionem meam electronicam quae est:
ejmn@cpinternet.com
si casu mihi quicquid privatim mittere velis.
Ignosce mihi neglegenti errores veniam non non merentes.
cura ut valeas.
Re: de scriptione tua Latina
Date: 25 August 2003 05:20 pm (UTC)From:Beatus sum ut me scribere luculente putes. Gratias tibi ago.
Ignosce mihi vitia grammaticae, quod latine me docui solus. Librum compositionis habeo, sed clave caret. Igitur hanc ephemeridem in loco eius adhibeo.
Grex Listservensis me interest. Tesseram Listservem rogavi, et litteras electronicas confirmationis exspecto.
Cum de suspicionibus comae meae legerim, risi; tibi ignosco. Num in grege sunt nulli, vel perpauci tacitique, punki?
Vale!