somnium

26 June 2010 11:33 am
Somniavi de feriis in vico. In campo plano in summo colle agebantur : non iam omnia necessaria aderant. Multi mensas ferebant, cibum parabant, tabernacula ornabant. Ego cupas visceribus ovium plenas ad campum ferre adiuvabam -- haec pulmonibus, illa iecoribus, ista cordibus capiabant. Anilla, vidua vecors, crusta cruenta coquere amat.

In campo procul omnibus aedificium concretum stat, in quo captos nonnullos vigiles tenent. Vigiles ii advenam novum intulit : vinculis oneratus in cupa ferrea clausus erat, quod multos annos gelatum in carceri manuerat. Praefectus cum advenam vidisset horrebat : quod olim iste infamus scelestus eum interfecturam pollicitus est. Minaciter advena loqui coepit, ut praefectus tacere iuberet et eum ferreo cum cupae operculo percussit. Si iterum loquatur, inquit custodibus, ita eum verberate. Dein pistole eis dedit. Aut, inquit, occidite : mei non interest. Hoc dicto praefectus ex aedificio discessit ut feriis adesset.
Lutetiae summo saeculo les années folles nomine eram, sodalitati magorum veneficorum vatium occultae agens. Ἡ Ἑλένη nostra apud se in ripa sinistra convivium, ut solet, praefuit. Totum demi-monde invitabat : artifices, vinolentos, scorta, pathicos, facinorosos, exsules &c. Nullum scelus novit quin fautorem eius quendam arcesseret. Scilicet tota urbs invitationem invidebant. Inter convivas nemo e sodalitate eminebat : foris enim celamus. Si quis sermonem de magia audiit, putavit nos poculis delirare – siquidem postea sermonis meminerit. Frequentiore in atrio vespere coepit convivium, media nocte valde saeviebat. Paulatim comissatores singuli deerabant, bini (vel terni) thalamum aut arbustam petiebant ; nonnullos animus reliquebat. Deinde supellectilem semovemus ut sono phonographi usque ad auroram saltemus.

Capite etiam crapulae hesternae pleno constitui errare per urbem ut caligonem a mente fugarem. Sol passim per nubila terram osculabatur et Zephyrus mitis arbores leniter mulcebat. Me parum reviviscebat ver. Apud Sequanam ambulabam dum memini me in sinu epistulam ferre. Signo fracto chartam ravam explicavi ut oculis sanguineis exiguas litteras cernere conarer. Iubet me librum magiae, grimorium rarissimum potentissimumque petere ; nominat aedificium et viam in quinto arrondissement, desertam paene et haud procul flumine. Illic statim ii. Insula erat, inhabilabilis ruinosaque. Malus rumor et neglegentia confirmabat eam vacuam longe futuram. In portico coram ea momentum dubitavi, dein ianuam pede coegi ut aperiretur.

Custos in tenebris obsidiabatur, numen antiquissimum quod vetus erat cum terra iam nova. Ex umbra me oppugnavit, sed propere magna vi paucorum verborum id vici, carmine quae e papyro aegyptio olim didiceram.


-----


Ὄναρ αὐτὰς ἔβλεψα πάλιν ἀλλήλας φίλας γενομένας ἐν ὁδῷ βαίνειν. διὰ χειρὸς ἔχουσαι εἰς ἀγορὰν ἔρχονται. μακάριαι νῦν εἰσιν ὡς πάλαι ἦσαν, καὶ εἰδὼν τέρπομαι. γελῶσι, λαλοῦσι, ἑαυτὰς καταφιλοῦσι καὶ οὐδὲν ἔξωθεν σκοποῦσιν. ἐγειρθεὶς δὴ διπλῶς ἐλυπησάμην · πρῶτον μὲν τὸ κάλλος ἐν ὀνείρῳ ὄλωλε, δεύτερον δὲ ἐν τῷ βίῳ.


-----


Ἐφίλουν ποτὲ τὴν πολυήκοον. οὐκέτι μὲν γέγονε τότε διδάσκαλος, σοφὴ δὲ ἦν καὶ ἐπισταμένη. φιλῶ νυν αὐτὴν, καὶ ἀεὶ φιλήσω · λέγω μέντοι ὅτι τὸ μῆλον ἔδωκα τῇ Κύπριδὶ ἂν ὥστ' ἐδώρησέ μοι ἡ θεὸς τήνδε τὴν παρθένον. πολλὰ ἔτη ὀτοτοῖ ! καὶ στάδια διῃρηκεν ἡμᾶς, ἀλλά σε ὄναρ ὁρῶ.

Ἐϝ κλίνῃ ἀλλήλοις προσεκειάμεθα. ἡ κεφαλὴ αὐτῆς ἐπ' ἐμῷ ὥμῳ, ἡ χεὶρ ἐπὶ στέρνῳ, τὰ σκέλη ἐπ' ἐμοῖς πτυχθέντα. τῆς σαρκὸς ὀσφαίνομαι καὶ ἀσθενῶς τὸν περὶ τῶν βοστρύχων κάπνον. τὸ μικρὸν σῶμα προσκνώμενόν μοι στῆθος θάλπει.

Ἆρα ὄνειρος μνήμην ἐκίνησεν ἢ μνήμη ὄνειρον ;

somnium

29 April 2010 05:32 pm
Singula sunt mihi somnia ; unumquidque patriam suam incolat, quaecumque inibi visa ad aeternum amissa, inreparabilia nisi per memoria fragmina. Omnia evanescunt cum expergiscerer. Aliquando, immo perraro, obsessio horarum diurnalium mentem somnientem tenet, bisve terve noctu revolvit. Sed loca somniorum personaeque, haec animo fictae, nullam umbram in tellure habentes, numquam revenient.

At imago antiqua incertos post annos revenit ; significationem, si quem habeat, ignoro. Nisi memoria fallitur, antea adfui.

Aedificium est moles ingens, vetus et squalida insula vel deversorium. Magna est nec lata, iv vel v tabulata habet et hypogaeum. Facta'st concreto : muri asperi sunt et rimosi, atro plerumque pigmato ornati. Lampades electricae a tecto suspensae aegre cellas illuminant : lux earum est rubra et taetra. Vero magis taberna nocturna videtur quam deversorium.

Incolae sumus xii, e quibus iv sunt homines veri, et quos nominare nego, sive non debeo. Reliqua manus pars hominibus fictis, his regni soporis numinibus, consistebat. Cubiculum nobis commune habebamus, humi in culcitis ex ordine ad murum positis, dormiebamus. Cucina et atria sordida sunt. Nisi supellectibus cellula quaevis ab aliis distingui non potest. Ignoro utrum inibi vere incoleremus an peregrinaremur. Plane autem omnes longius morabamur, quod familiaritate alii alios noverunt. Ut liberi eorundem parentum rixari solebamus, nisi de amore disceptaremus : qua ira nos inimici odiossissime vituperaremus coacta'est.

Olim ibi somniens adfui, bisve terve fortasse. Facies incolarum vigil e memoria dilabuntur, sed aedificium immane permanet. Fictum est sed fit verus locus, verior quam his vigil visis solitisque : melius eius recordor quod exsurgit e caligone animae. Si possim, aut quo, revenire nescio. Sed illic res quaedam percipiendae sunt.

somnium

27 April 2010 05:31 pm
Aliis domi relictis -- qui sint ignoro -- ad hortos publicos meridie ambulavi solus. Hortis sunt parvi, longi et angusti, inter collem et viam situm habentes. Per tramites errabam, herbas evitans ut umbris arborum rarorum fruerer. In imo colle procul tramitibus erat ruina castelli aut domus antiquae, moles lapidum tempore tempestateque cavata. NEFAS INTROIRE clamabat tabula oblita, praeter quam ivi ut gradus in terram descenderem. Lente cameras subterraneas exploravi, deinde ad summam molem scandi ; satis trabes et saxa remanebant ut facile totam primi tabulati longitudinem transire possem. E castello Mellem in hortis conspexi. Illi vocavi ut mihi properaret et ruinam ostenderem.

Summo in colle stabat ecclesia. Melos vento elatum audivimus, quod investigare constituimus. Nulla lux erat in ecclesia nisi in vestibulo. Famam, inquit Mel, huius ecclesiae novi : caerimoniae in tenebris aguntur. Itaque luci adhaerentes parum progressi sumus ut carmina auscultaremus. Oculis denique caligoni adsuetis in aulam profecti sumus. Aram credidimus nos appropinquare. In loco autem arae ianuam apertam invenimus, per quam cantatores cantatricesque vidimus, quod lampades parvas cellulam inluminabant ut musicam legere posset chorus. Nobis adventibus carmen finale canebant, quod recentissime compositum displicebat. Cum finiissent multi abierant, reliqui in cella errabant sese colloquentes. Dux chori nobis tacite appropinquavit, oculis fixis nos intuitus est. Nobis suspiciebatur. Nec verbis sed vultu nos discedere iussit.
Apud eos patrueles iudaeos visitavi. Diem una cum patruele agebam – puella xx annos nata, rava cum cute, aurea cum coma. Filia erat patruelis Arnoldi, orthodoxi, sed ipsa vix religionem colebat. Pictrix erat ut de arte longe et profunde loqueremur. Etsi non religiosa, ritus et sacramenta vitam propter leges patris domesticas regebat. Cum cenam paravisset, cucinam rite purgavit. Ego adiuvare conatus sum, sed inscitus nimium praeceptorum sacrum quoddam violavi. Sed et errores eam celavi ne tranquillitati domesticae nocerem, quod homines, nec D--m, curabam. Spatium muris chartae durae, qui solum ad genua oriuntur, praecinctas erat coram atrio : in eo scobem spargere debuit quisdam homo antequam in atrium transire coepit, sed vas scobis inter muros deponere nefas esset. Cum amitina rogavisset nonne huius meminissem, propere vas movi et adfirmavi.

Tandem revenit Arnoldus iunioribus cum liberis. His aegritudinis sui commonefecit, confestimque in atrio humi sub lodice iacuit.

Ea massam virgulis plasticis factam in cucina lavabat, dein virgulas nonnullas ex ea carpsit, mihique dedit ut eis sculpturam facerem. Abii.

Atque eram legionarius romanus. Ardebat sol dum in collibus herbosis errabam. Procul in collibus et agris agricolas militesque singulos videbam. Furtim castra petiebam : virgulas plasticas sub chlamide celabam quod imperator nos artes omnes nisi militares colere non velleret.

Nox erat et per domos agricolarum conrepebam. Per ianuas vitreas in agros hortosque silente errabam.

Mane in mensa lignea, quibusdam in hortis publicis sub arboribus cum Iasone de arte colloquebar. Librum magnum -- grimorium falsum – scribendumque faciendumque in animo habebam, quem ei exposui. Vetus videre debet, inquam, cum aqua paginas maculare volo ut antiquitatem fingam.

somnium

4 March 2010 05:31 pm
Tribus cum sodalibus larvas malignas venabar. Die procelloso ad scholam optimatum antiquam magistra nos vocavit, quippe unus e nobis olim puer ibi didicerat. Dum advenimus discipuli etiam in classe diligenter ac de periculo inscientes laborabant. In imo tabulato, saxeis sub fornicibus, discipuli circa XX luce ordinatrorum operabantur. Magistra susurru nobis dixit cacodaemonem antiquissimo in labyrintho sub schola errare ululatuque magistros, quoniam haud ignaros, perturbare. Armis igitur strictis descendimus. Varia nempe tela atulimus : pistoles, aquam consecratam, reliquias sanctas, venena, verbenas -- armorum quidem abundantium contra inimicos spiritusque carnisque. Frigidas in tenebras leniter et quam caute progressi sumus. Sepulchra magistrorum scholae clarorum lapideis in angustis praeteribamus, sonos motuum longinquorum auscultantes. Dum ad inferimum veniebamus crescebat nigror ; pugionem argenteum sodali tradidi ut facem gererem. Denique numen vidimus : villosum erat et informe, quadrupes incertum sicut ingens et acephela ursa. Nos conspexit -- labyrinthum obstrepebat mugitu.
In campo herboso magna cervorum venatio agebatur. Aurora non iam experrecta venatores venatricesque ad agrum equitaverant ; omnes togati, armis cum aureis, equi eorum sicut in pompa exornati. Maestum autem mane : Solis radii nubila procellosa aegre trasfigebant ne dies vere adveniret. Attamen nemo omen agnovit. Vix loquuntur venatores, vix latrant canes, vix hinniunt equi. Interdum tuba mugit. Cervis conspectis venatores revivescebant : tela sumpserunt, canes absolverunt, equos incitaverunt.

Leaenam solivaga in campum erraverat. Lentule ambulabat ut otiose indagaret. Videbatur venatores ac cervos ignorare, vel saltem non curare ; quid igitur vellet nemo sciebat. Attamen expavescebat canes, nonnullique venatores, ut formido multos fugaret.

Unus e numero laticlavio, canus vir fortissimus, ex equo descensus collem leaena cepit, fuste ferrea stricta caput ferociter verberabat ; impetumtamen neglegabat. Cum defatigatus desiisset, leaena incolumis incuriose ac impavide abiit.
Εἰς δὲ τὴν Αἴγυπτον ἐπορευσάμην καὶ τὰς πόλεας ταὶς μεγάλας εἶδον, καὶ τὰ ἔργα τὰ τῶν πάλαι θνῄτων βασιλέων ἐθαύμασα. ἐν ταῖς πόλεσιν παρὰ τῷ δήμῳ περιπολῶν ἤκουσα τῶν σόφων, καὶ ἐπηρώτησα τοὺς μάντιδας, ἀλλὰ μακρὸν χρόνον οὐκ ἔμεινα · ὥστ' ἀποχωρήσας εἰς τὴν ἐρημίαν ἐπορευσάμην.

Καὶ τὴν ψάμμον διεπερήσα · οὐδενὸς ἔτυχον, οὔτ' ἀνθρώπου, οὔτε ζῴου · καὶ ὁ ἄνεμος ἐσίγησεν. πρὸς δὲ τὰ ὅρη βαδίζων εἰς ῥακτόν τε καὶ αμφίκρημνον χωρίον. περιπολῶν ἐν τῷ ξουθῷ λιθίνῳ λαβυρίνθῳ δαίμων τίς με ἐκάλησεν, λέγων μεγάλην σοφίαν ἐχειν, γνῶσίν μοι ὑποτείνειν. εἰς τὴν πέτρου σκιὰν αὐτῳ προσέβην · οὐ δὴ ἐφοβησάμην.

Δεινὸς μὲν τῷ νυκτερίδος προσώπῳ ἦν ὁ δαίμων, γλυκὺς δὲ λόγος. ἐν σκιᾷ φίλως ὥρην ἐλαλήσαμεν, ἀλλὰ τέλος σπουδαιολόγησεν · οὔκ εἰμι, ἔφη, ἐφιάλτης καίπερ ὡς οἰόμενοί με οἱ ἀπαίδευτοι, σὺ δὲ τὰς πάλαι ὁδοὺς τιμᾷς ὥστε σε στεφανώσω. εἴπων τόν μοι ὧμον ἔδακεν, καὶ ὁ ἰὸς ἐρρύη εἰς τὴν καρδίαν. κάθευδέ νυν, ἔφη, ὦ φίλε, καὶ ἡμερῶν ὀλίγων ἄρξει γιγνώσκειν...

Ἐγειρσάμενος ἐν τῇ τοῦ πέτρου σκιᾷ μόνος τὸν δαίμονα οὐκ εἶδον. ἤλγουν μὲν τόν ὧμον, τὸ δὲ τραῦμα τάχιστα ὑγιάζετο. τῆς μεγαλῆς σοφίας γιγνομένης ᾐσθανόμην ὡς ἐν πολλῇ τῆς νηνέμου ερημίας σιωπῇ ἤκουον τὰ τοῦ κόσμου κρυπτά. πάλιν ἐχώρησα τὴν πετρωδῆ ἀτραπόν.

Ξυμμέτρως ἀφικόμην πρὸς χριστιανὸν ἱερόν τι, ἀμελείᾳ καὶ χρόνῳ ἐρείψιμον · οἱ τῶν θεμελίων λίθοι σαθροί, κυφοὶ οἱ τοῖχοι, ὁ ὄροφος τετρημένος. τὸν ἱερὸν διῴκει γεραιὸς ἱερεύς τις, ὁς ἐφύλαττε καὶ σπανίως ξενοδόκει. εἰσηλθὼν οὐδαμοῦ τὸν ἱερέα εἶδον, ἀλλ' οὐκ ἦν ἐντὸς μόνος · ἐν δὲ ἱερῳ δύο ὁδοιπόροι, ἀνὴρ καὶ γυνή, τὰς τοιχογραφίας τὰς σηπομένας βλέποντες. ἐδόκουν μου ἀμελεῖν.

Ἱκόμην τὸν βώμον, καὶ οὐδὲν ηὗρον, οὔτ' ἀντρωπίνον οὔθ' ἱερόν, ἵνα μελλήσω τὸ ἱερὸν ἀπολείπειν. βουλόμενος δὲ πάντα πρῶτος σκέψεσθαι, ἀνέβην στενὴν κλίμακα. ἐν σκοτειῷ πεδίῳ εἶδον θωμὸν βαθρῶν, θαυμασίως ποτὲ ποικίλων, νῦν δὲ φλογιστῶν. εἰς τοῖχον διέδυν παρὰ ἔμπυρον ξύλωσιν καὶ σιδηροῦς δόκους. ἔπειτα ἐκέβην εἰς πύργον τινὰ, ἀφ' οὗ οἱ τοῖχοι πολὺ πεσόντες. ἐρειδόμενος δὲ χερὶ ἀσβολώδους δόκου ἐθεασάμην τὸν ὁρίζοντα. τέλος κατεπήδησα ἐκ τοῦ ὀρόφου.

Στήρεσιν τοῦ θείου λιπὼν ἀπῆλθον εἰς τὴν ἱερὰν καὶ τ' ἀρχαῖαν ἐρημίαν.
N.B. « principium » paginae libri somniorum primae alludit, in qua hunc locum calligraphice exscribam. Primum est somnium quod in pugillaribus exscripsi cum consilium fecissem, sed non satis nisi nuperrime sermonem excolui. Concursationem ullam ignosce.


In principio decet finem tractare. Exitum mundi aderam. Ruri in villa in summo colle, praediis circumdata incolabamus, grex hominum variorum necessitate et tutamini coetus. Paterfamilias noster erat agricola, canus et barbatus, rusticus sapiens. Nomen ei ignoro : Patronum nuncuparemus. Ille nos ad se recepit vel colligit ut viveremus, quamdiu saltem viveret tellus.

Res publica anarchiae cesserat, barbarismus urbes minabatur –- immo paucae urbes quae tum manebant. Multae evanuerant, et partes ruris quoque evanescebant. Simpliciter desierunt esse, subito inanitas alba locum et populum totum voravit. Diem de die orbis terram mareque perdebat. Feliciter una e numero nostri has extinctiones praesentire potebat.

Patroni amicus, Marcus erat senex vegetus, urbanus et eloquens. Et cum tunico simplici et brachiis, togatus videbatur. Olim Oxonii anthropologiam docebat. Cum advenissem, Marcus feminae suae, Pia nomine, me introduxit. Haec mirissima non homo erat, sed numen, nympha ex insula in oceano Pacifico, cui maritus obviam iverat in silva tropica. Parva erat et fusca, uno cum oculo in medio fronte sicut cyclops. Anglice bene loquebatur, sed insolitissime cum voce meridie-americana. Magna vis ei erat magicae, et peritissime vaticinabatur. Propter praedictiones, cum illa securos nos putabamus.

Neminem, nisi sceleros, Patronus avertebat. Si quis auxilium rogavit, accipitur. Diabolus itaque fugitivus, quem et diabolos et homines celabamus, nobiscum morabatur. Ruber ei cutis, nigra barba cornuaque. Terribilis erat speciei, sed ingenii pertimidus. Adeo mortem verebatur, ut omnes miseremur.

Mense Iunii in valle ningebat. Sed in summo colle etiam clarus erat dies. Nubila appropinquare spectabamus, dum nuntios in radiophono auscultabamus. Nervose iv exploratores serius eventuros exspectabamus, quod latrunculi vias vagarentur.

Dum nuntios exploratoresque opperiebamur, radiophonum exitium Northampton nuntiat. Deinde latrunculi oppugnaverunt. Eos facile depugnavimus ; solum una femina e nobis glande vulnerata’st ; erat ista mendax quae diceret se sibyllam esse, sed vere erat venditrix e Mancunio.

Tandem sodales nostri cum autoraeda revenerunt. Patronus statim expeditionem ad oppidum in valle misit ut frumentaretur. ...
Grex iuvenum infestus circum desertum obsidebat. Filii erant optimatum : operae opulentae. latrones cum parentum pecunia, quam mero meretricibusque consumere solebant. Equos suos duceant aliorum subducebant qui in circum currerent. Nonnumquam curru vehebantur, quos plerumque celeritate aut vi effusa deperderent. Saxa catenis post curricula trahebant ut alios in currus frangeretur. Nemo, aiebant, vereri se ostendet, ne verberibus exuletur.

Etsi adulescentuli improbuli erant profligatique, dux eorum verumtamen erat malignus : saevus iuvenis et violentus et malus. Dicebatur omnino scelus esse pessimum, et dei ipsi eum foeditate designaverant ; quoniam ei corpus virile lacertosumque dederunt, cum facie autem monstri. Vultum sub persona cummis celebat, sed laetissime detegebat ut amicis inimicisque terrorem iniceret. Vere nemo vidit quin horresceret. Cutis ruber et oleosus in ossibus musculisque intendebatur ut caput videretur calvariam cruentum. Nasus vix erat ; parvae carnis rugae cum spiritu vibrabantur. Oculi enormes e medio vultu acerbe nitebant, sine iridibus, duo glaebae pingues. Labra atra vix nigros dentes tegebant, inter quas lingua tumida movebatur sicut bufo putidus cum verba venenata obscaenaque spueret. Atque, inhumanissime, in medio fronte erant ii acies dentium, velut os secunda nascente mortuum est, rictus immundus qui omne bonum fugaret.



------



Νυκτὸς ἐν τοῖς σήμασι περιπατοῦντες ἐτύχομεν τάφῳ τινὶ οὗ τὸ μέτωπον δωρικῷ νάῳ ὡμοιεῖτο. ἀκλῃστῶν οὐσῶν τῶν θυρῶν, εἰσήλθομεν · οὐ μὲν ὡς τυμβώρυχοι μᾶλλον δ' ὡς ὁδοιπόροι. ἀναβαθμὸν ἐντὸς λίθινον κατεβάνομεν.

Ὑπονόμους παλαιῶν νεκρῶν πλήρεις διήλθομεν. τέλος δ' εἰς ψάλιδα ἐν τῷ τοῦ λαβυρίνθου μέσῳ. ἐν ψάλιδι ἦν θρόνος, καὶ ἐν θρόνῳ ἦν ὁ βασιλεύς · ἔτι χρύσεον στέφανον ἐφορεῖ καίπερ μόνον τὰ τοῦ σώματος ὀστᾶ μάνοντα. σιωπῇ τὸν βασιλέα ἐθαυμάζομεν.

Λίποντες τὸν τάφον γέτας τρια εἴδομεν, κόρας μόλις ἡμῖν γνωτάς. δυὸ κόμψας ἐφαίνοντο καὶ καριέσσας · μέλαιναι στολαὶ καλαὶ, κόμαι περιέργως ἀνασεσυρμέναι, καὶ ψυμμύθιόν τε καὶ στίμμι ἀκριβῶς κοσμηθέντα. ἀλλ' ἡ αὐτῶν φίλη ἠτακτεῖτο · μεθύουσα στολὴν καὶ ἀρβύλας ἀπεβεβήκειν ὡς διαφανὲς ἐρυθρὸν χιτώνοιν εἶχεν. ἐτετμήκει τὸ ἄνω χεῖλος · πρόσωπον διασπάρακτον μέντοι καλόν.

Αἱ γέται ἐκαλήσασαν ἡμᾶς ἐπὶ συμπόσιον ἐν οἴκῳ ἐγγὺς τῶν σημάτων. τὴν τάλαιναν βαδίζειν ἀδύνατον εἰς τὸ συμπόσιον ἤνεγκον. ἕως αὐτὴν βραδέως ἐφερον, γλυκύθυμως ἐλαλεῖ.
Frigido mensis Novembris die parva cum amicorum manu per vias suburbanas erramus. Aer est purus ; quod populus domi diebus festis manent, perpaucae transvehuntur autoraedae, ut ventus pinis oleat qui magni densique vias circumscribant, colles montesque obsideant. Lampades passim in crepusculo luminant, rara nubila lucem solis occidentis capiunt.

Omnes ridemus iocamur ludimus dum convivium petimus. Tune autem, o amasia, non gaudes ? Quid te sollicitet, ignoro.

Sub coelo nigrescente ad tabernam iter facimus ; convivium inibi incipiet. Cerevisias adipiscor dein mensam inanam quaerimus. Non multi tabernae adsunt, sed ubique duoque tresque mensas possident, bibentes et fumantes ; colloquia parum sinistra vix super focorum crepitum audiuntur. Oculi ebrii nos sequi videntur dum sordidas per cellas erramus. Mensas denique una iungimus, sediles ligneo in solo stridentes trahimus. Non longe in infensa taberna fumosa moramur. Laete etiam discedimus et trans campum asphaltum imus.

Loqui recusans me aversaris.

Super arbores planetam Iovem conspicio. Ingens in coelo sine stellis adfulget, immanis, bis lunae magnitudine. Corona regionem suam excandet, purpureos solis evanescentis radios fugat. Limbos procellosos infervere cerno, nonnumquam viticulae nebulosae e facie proiiciuntur. Illa tempestas rubra terram despectat, ut credo me invidiose contempletur. Quid omen est ? Aliis monstrum ostendere conor, sed iter nos sub arborum umbris duxit, ne conspicerent.

Negas enim te spectaturam esse, negas quoque me vere vidisse. Cur mihi non iam credis ? Quid mali feci ?


Domicilium in semitam tenebrosam attingimus. Omnibus in flagrat convivium. Hospes nos comiter accipit, ingredi alacriter iubet. Itaque in atrium inimus, more maiorum mensam temetis plenam petitum. Suppellex cuncta sub muris demota erat ; nemo ea utitur quin poculum vacuum in ea seponat. Alii in media cella stant, alii humi sedent. Musica quaedam e stereophono caeco canit sed clamor sermonum eam superat. In convivarum turbam solvimur.

Cognosco te me evitasse. Metuans quaero.

Denique procul convivis in cella bello cum amico te invenio. Humi sedetis, is tibi a tergo dulciter umeros depsit. Tunica tua aperta, clausi oculi, ut plusculis momentis me adesse non agnoscas. Et a pulchritudine vertere nequeo et cor mori sentio. Lentule oculi aperiuntur, subito me invides. Rixamur donec fugio.
E somnio mane exsperrectus exscribere constitui, sed redormii ut iterum exsperrectus eius obliviscerer, neque rei minimae vestigium in animo invenire possem. Desperavi me meminiturum. imaginem autem in actis diurnis casu conspexi, quae subito cunctum in memoria argumentum oriri elicuit.

Domi summo in monte silvoso eram, quo quondam adulescentulus incolavi. Mecum sodalis erat, cui vultum videre non potebam, qui enim magis umbra quam homo videbatur. Per finestris in porticum a domus tergo ii peregrinos advenire conspeximus, anum senemque, plane rusticos vestimento. Anus humi sub porticu lodicem pandit, quae sigilla magica filo argenteo delineata ferebat. Cave, inquit soldalis, hi fraudatores – hi fures – in vicinia vagabantur ; vigiles eos petunt. Anus chartas divinatorias e sarcina produxit, materia serica nigra evolutas, quas involucro seposito in lodice dispensabat. Deinde cum viro ad ianuam properavit, strenue crassa manu pulsabat. Senex paene imberbis post uxorem barbatam tacite stabat dum trans vitrum anus nos vocabat, hortabatur, vituperabat. Magna cum ira respondi, ut eos fugarem. Sarcina celeriter collecta nobis maledixit et in silvam effugerunt.
In Seattlis centro, in popinella Minnie's nomine in vicinia Belltown consilium maximae instantiae disceptavimus. Melle et me manum primam, sodalibus ii nostris secundam constituram esse constituimus. Quoniam, proter insidias arcanas, magus malevolus homunculum substituerat in locum amicae nostrae, Evae. Quo sit, siquidem iam vivat, nescimus. Agnovimus autem homunculum necandum esse.

Subito telephonum mobiles sonavit : nuntius dixit homunculum nave publica ad insulam Bremerton ex urbe mox discedere. Telis sumptis a popinella ad portum properavimus. Celeriter navem enavigaturam attigimus, et manus a sese divellerunt homunculum quaesitum. Videlicet novit nos eum venari, ut in turba se celaret. Conspexi eum coram fenestram sedentem ; formae videtur Eva esse -- brevem comam nigram, labra modo rockabilly fucata, sagulum vetus, totam paene figuram evae simulabat, nisi facies. Rictus os molle torquebat, et oculi scintillis infestis ignabant.

Paucis momentis finiit. Homonculus oculos meos intuitur, oritur, manus telum sub sagulo capessit. Pistoli stricto iaculor, a tergo crepitus Mellis audio. Cadit homunculus, virus e vulneribus effluans. Per turbam perterritam currimus ut in mare insiliamus.

Tuto litus adnatavimus, etsi tela in undis amiseramus. In via conspeximus servum magi nos observare. Inermes ad viciniam I.D. fugimus, sed servus adsidue secutus est. Vacuo in foro statuam ingentem, e lapide atro sculptam ad formam stupae iv cum tholois, invenimus. Propere ad summam statuam erepsimus. Quoniam procul eramus oculis hominum, servus ad formam propriam revertit, daemon horrifer, semivir semitestudo. Statuam circumibat, pondus graduum terram quassens. Non poterat ascendere, quam sacerdotes buddhici consacraverant.
Nisi nomina, quae dum exscribebam addabam, hic locus fidenter somnium narrat. Videtur magis pelicula Hammer Horrorensis esse quam somnium. Finge igitur personas (quae obiter dictu non sunt homines veri) vestimenta edwardiana gerere (sc. cum comis e saeculo 1960s).

SOMNIVM PICTVRAE )
Noctu e medio somnio insolitissimo experrectus sum. In mensa sedebam, in pugillaribus (in iisdem enim quibus iamiam scribo) locum latinum scribens. Si experrectus calamum statim sumpsissem, ad propere sententias exscribendum, locum paene totum sine vitiis transcribere potuissem. Satis quidem et mane sententiarum memineram ut locum recreare possem. Felix scriptor cui Morpheus ipse nuntiis suis verum patefacit.

Attamen sivi verba dilabi. Papyro prope cubile vere egebam, sed nullo modo mihi obstetit : in atrium minora petens semisomnus irem. Sententiae simpliciter displicebant. Argumentum spernavi aridum, nullius momenti nec concinnittis. Hoc a memoria recondere malo.

Librum habeo, qui in mensa iuxta lectulum incolare debet, quo somnia phasmataque nocturna colligerem, quem de industria huic rei feci. Quoniam commentarium notionum insciarum velim ut animam intuear aut ostendam. Memoria inconstans omnia teneri vetat, e reliquis flores carpo. Si veram animam et nudam monstrare me dico, haec illa ommittens num mentior ? Sed et artem quoque ista cum veritate me petere haudquaquam nego. Artifex quidem omnis mendax : quae sententia ipsa mentitur. Inscienter in operibus nosmet saepe ostendimus, sed cum somnia sentiasve inscias exscribimus, scienter res ommittimus ; sic artifex, sic poeta. Veritas est nonnumquam taetra, quam ostentare non dubito. Si invenusta seu insulsa seu trita, praetereo.